- BROWNISTAE
- BROWNISTAEa Rob. Brown, dicti sunt usque ad nostra tempora illi, qui secessione, ab Ecclesiis Anglicanis, ut falsis et Antichristianis, collaudabant, asserentes: Quamlibet Ecclesiam particularem, etiam paucarum personarum habere plenam et independentem a Classibus Synodisque potestatem et iurisdictionem: neque Presbyteria, sed totam Ecclesiam; omnia nimirum eius et singula membra, viros pariter ac feminas, potestatem clavium iusque vocandi Ministros habere. Cuiusmodi iusmodi dogmata eo abeunt, ut unusquisque Independentismum vivat, et sibi sapiat, ruptô omni soedere Eccles. et violatâ communione Sdanctorum. Vide Hoornbeeckium Summâ Controvers. de Brownistis, et Ep. de Independentismo, nec non de dogmatibus eorum Honor. Regg. p. 36. ut et infra aliquid, ubi de Auctore eorum, it. voce Independentes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.